Hľadaný výraz: Jn 12,44-50, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
44 Iesus autem clamavit et dixit: “ Qui credit in me, non credit in me sed in eum, qui misit me; 45 et, qui videt me, videt eum, qui misit me. 46 Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. 47 Et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum. 48 Qui spernit me et non accipit verba mea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die, 49 quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. 50 Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor ”.

1

mail   print   facebook   twitter